# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 234.2.27-45

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 234.2.27 to 234.2.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/234.2.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/234.2.27

II, 6. 7). Quibus regulis plena sunt volumina Novi et Veteris Testamenti. Similiter et Job prædicat eximius pro pheta, Et in carne mea ridebo Deum (Job XIX, 26): quod de illo tempore prophetavit, quando Cl.risti deitas habitu stræ carnis induta est. Christus quædum loquitur et agit ut homo, quædam ut Deus. Quia ergo, ut præfati sumus, Verbum caro factum est, et duos esse constat hominem et Dcum in carne una; modo homo loqui:ur Patri, modo Deus; niodo visibilis ex matre, modo invisibilis ex Patre. Da verba hominis. Ipse in Evangelio dicit, Filius hominis non habet ubi aput suum reclinel (Luc. ix, 58). Ostendat hic pauper Filius hominis divitias suas in gloria divinitatis: Omnia, inquit, quæ Pater habet mea sunt ( Joan. XVI, 15). Dum dicit, Omnia, nihil hic rcliqnit quod minus habent a Patre. Omnia, id cst, unius deitatis potentiam, substantiam, majestatem. Quis cum minorem dicere non contremiscat, qui se Patri generaliter et per omnia veridicus testis exæquat: sicut de eo evangelista pronuntiat, Ideo volibant eum Judæi interficere, quia Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo (Id, v, 18); et ad Philipnenses, Non rapinam arbitratus est, esse se æqualem Deo ( Philipp. II, G); id est, æqualitatem divinilalis, qnam rebellis angelus assumere voluit per rapinam, Christus possedit per naturam?

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
