Latin
Sermon 234
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 234.6
Unproofread scanNot analysed yet
Fides catholica, quam qui profitetur, beatitudinem adipiscitur, Hæc est, inquam, via lucis, cujus confessioncaperitur ostium salutis. Itaque qui in hanc profcssionem ingrediuntur, beatitudinem cjus adipiscuntur. Beatitudo ei qui confitetur Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Bratitudo ei qni confitetur solum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum Beatitudo ei qui confitetur unum omnipotentem Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Beatitudo ei qui confitetur unum summum Deum Patrem et Filium et sanctum Spiritum. Beatitudo ei qui conlitelur unum Deum bonum Patrem et Filium et sanctum Spiritum sempiternum esse. Bcatitudo ei qui confiletur indivisam csse substantiam I'atris et Filii et sancti Spiritus. Beatitudo ci qui nihil addiderit vel minuerit in confessione unitæ naturæ deitatis Patris ct Filii et sancti Sp ritus. Beatitudo ei qui confitetur omnia bona facta fuisse a Patre et Filio et sancto Spiritu. Beatitudo ei qni confitetur unam æqualitatem in sempiterna plenitudine deitatis esse Patris et tilii et sancti Spiritus. Beatitudo ei qni secundum singula nomina Trinitatis, id est, Patris ct Filii et sancti Spiritus, proprias tantum personas distinctas esse con-