# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 235.1.21-36

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 235.1.21 to 235.1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/235.1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/235.1.21

Verbum carnem factum, non demutatum, scd Deum permanentem; hominem natum nou putative, sed vere; non aereum, sed corporeum; non phantasticum, sed carneum; ossa, sanguinem, sensum ct animam habentem: hoc est, perfectum bominem, verum homincm, et vcrum Deum intelligimus; ut verum Deum,,crum hominem fuisse nullo modo ambigamus. Non enim amisit qunl crat, sed cœpit esse quod non erat; ut perfectus sit in suis, ct verus sil in nostris. Nam qui Deus erat, homo factus est; et qui homo natus est, opcratur ut Deus; et qui operatur ut Deus, ut homo moritur; et qui ut homo moritur, surgit ut Deus: qui devicto mortis imperio, cum ca carne qua natus et passus et mortuus fuerat, resurrexit, ascendit ad. Patrem, sedetque ad dexteram ejus in gloria, quam semper habuit, habetque. In ejus morte et sanguine credimus nos emundatos, et ab eo resuscitandos dic novissima in hac carne in qua nunc vivimus, et quam habemus, consecuturos nos aut vitam æternam pro praemio boni meriti, aut poenas pro peccatis æterni supplicii. H:pc retinete, huic fidei animas vestras subjugate, a Christo Domino præmia consecuturi regni coelorum. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
