# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 236.5.23-35

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 236.5.23 to 236.5.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/236.5.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/236.5.23

Novum et Vetus Testamentum recipimus in illo librorum nurnero, qucm sanctæ Ecclesiæ catholicæ tradit auctoritas. Animas a Deo dari credimus, quas nb ipso factas dicimus; anathematizantes cos qui animam, quasi partem Dei, divinae dicunt esse substantiæ. Eorum quoque condemnamus errorem, qui eas anic peccasse, vel in coelo conversatas esse dicunt, quam in corpora mitterentur. Exsecramur etiam blasphemiam eorum qui dicunt, impossibile aliquid homini a Deo esse præceptum; et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari: vel qui primas nuptias cum Manichæo, vel secundas cum Cataphrygis damnant. Anathematizamus etiam illos qui Dei Fihum necessitate carnis mentitum esse dicunt, et eum propter assumpturo hominem non omnia facere potuisse quae voluit. Joviniani quoque damnamus crrorem, qui dicit nullam in futuro meritorum esse distantiam; nosque cas ibi habituros esse virtutes, quas hic hahere neglexerimus. Liberum sic confitcmur arbitrium, ut dicamus nos Dei semper indigere auxilio; et tam illos errare, qui cum Manichæo dicunt, hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare: uterque cnim tollit arbitrii liberlatcm. Nosvero dicimus hominem semper et peccare, et non peccare posse, ut nos iiberi confitcamur esse arbitrii. Hæc est fides, dilectissimi fratres, quam in catholica didicimus Ecclesia, quamque semper tenuimus et tenemus, quam credimus ct a vestra Bonitate deinceps posse teneri.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
