# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 237.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/237.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/237.1

Omnipotentia Dei evincitur. Ex operum magnitudine. Ostendimus, fratres dilectissimi, ut vestra certe Dilectio recordatur, Deum in quem vos credere promisistis lot creditis, verum esse Deum, ita clinm verum Patrem, hunc vcro eumdem etiam omnipotentem. Hic enim Symholi ordo esse monstratur. Nam licet hoc; ipso quo verus Deus probatur, sine dubio omnipotens intelligatur, tamcn magis hoc hdei prolicii, sicut Scripturis sanctis omnipotentia ejus asseritur. Maxima enim credentibus oritur confidentia, cum agnoscunt illum omnia posse qucm credunt. Omnipotentem crgo Dominum ac Deum nostrum ipsa imprimis cjus opera testantur, qui ficit hunc mundum totum de nihilo, et totam, quæ magna est, pulchritudinem, tanquam speciosas rerum formas, ex nulla materia exstante composuit. De ipso enim dicit Scriptura divina, In principio fecit Deus cælum et terram ( Gen. I, 4; et rursus, Quoniam ipsius eat mare, e: ipse fecit illud ( Psal. XCIV, 5 ). Quis ergo neget omnipotentem esse, quem tam clara cognoscit operatum?

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
