Latin
Sermon 237
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 237.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ex facilitate qua facta sunt. Ex creatione rerum invisibilium. Sed multo magis eum esse omnipotentem fatcbitur, cum hæc ipsa quam facilc sit operatui agnovcril. Propheta loquitur in Psalmo, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9). Absque ullo labore, absque difficultate aliqua verbo res condidit: quidquid ratio humana miratur, non labore Dens, sed jussione reformavit. Imperio ejus exstiterunt omnia, quæ ante non fuerant: cum ex nihilo tanta procedunt, omnipotentem loquuntur auctorcm. Neque vero a Deo ista sola creata sunt quæ videmus; sed majorcs potentiae divinae divitias invisibilia illius opera testantur: siquidem ab ipso creatæ sunt omnes angelicæ Potestates; quæ quamvis non videantur a nobis, tamen, ut in Scripturis divinis agnoscimus, Deo militant, et ipsi serviunt Throni, Domiualiones ac Virtutes omnes, et spiritualis substantiæ Potestates. Qui facit Angelos suos spiritua, et ministros suos ignem urentem (Psal. cin, 4). Undo angelicum tanti regis exercitum propheta describens, Millia, inquit, millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10).