Latin
Sermon 238
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 238.2
Unproofread scanNot analysed yet
De symbolo, ii: seu de Domino Jesu christo, quod absque initio sit cum Patre secundum deitatem, qui secundum hominem uobis a certo initio natus est ex virgine (b)_ i. in Christo persona una, dum natura. Huc usque, fratres dilectissimi, de Deo Patre, in quem creditis, locuti sumus; et quod ipse sit verus Deus, quod verus pater, quod omnipotens, divinarum Scripturarum auctoritate monstratur: nunc vero juxta ordinem Symboli transimus ad Filium. Postquam diximus in Symbolo, Credo in Deum Patrem onmipotentem; sequitur, Et in Jesum Christum Filium ejus, qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine. Hic jam sollicitus auditor attendat, ut sciat unam Filii Dci eamdemque personam, juxta suscepti hominis veritatem. Hic enim quod dicimus, credere nos in Christum Filium Dei, qui natus est ex Maria virgine; non eo modo dicimus, ut in hominem tautum verum nos fidem habere fateamur, sed in Deum verum qui suscepit hominem verum. Unus enim et idem est Dominus noster Jesus Christus, qui et Verbum Dei est, et sine initio genitus ex Patre, et homo verus in line sæculorum natus ex Virgine. Hanc fidem Apollinaris etArins impugnant. Gemina enim in hoc loco haeresis contrariis nos nititur impugnare sententiis: inde Apollinaris, hinc Arius. Arius sic in Christo hominem perfectum suscipit (c), ut Deum illum neget esse perfectum: dum ipsum Dei Verbum principio tempo rum conatur includere, et eum non creatorem, sed creaturam fatetur. Apollinaris vero iia Dei Filium e contrario perfectum credit esse Deum, ut ei verum hominem timeat copulare; dum metuit ne suscipientis dignitatem suscepu hominis obfuscet infirmitas. Nos autem Catholici contra utrumque divinarum Scripturarum auctoritate muniti, adversus Arium veram et perfectam Verbi divinitatem; adversus Apollinarem perfectam hominis in Christo defendimus veritatem. Itaque sicut contra Arium superiori tractatu perfectionem deitatis asseruimus, ita nunc contra Apolliuarem perfectum hominem comprobamus.