Latin
Sermon 238
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 238.4
Unproofread scanNot analysed yet
In Christo non mutatur Deus in hominem, sed homo Deo sociatur. Et hoc et omnia quæ egit, pro nobis. Unum ergo atque eumdem Domiuum nostrum Jesum Christum cnm ex aliis, tum ex his apostolicis sententiis, et Deum verum cl hominen comprobans. Qui cum æqualem impassibililatem et immortalitatem cum Patre possideat; propter nostram tamen salutem, passibilem atque mortalem suscepit hominem: non ut permutaretur in humanitatem divinius, sed ut divinitati sociaretur humanitas. Secundum crgo hujus hominis veritatem, Dei Filiusad redemptionem nostram natus est ex Vimne et Spiritu sancto. Sic enim ad Mariam in Evaugelio angelus loquitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit libi: et propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. i, 35). Quam mirabilem nativitatem olim Isaias propheta prædixit: Ipse, inquit, Dominus dabit vobis signum. Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14), quod interpretatur ab evangelista, Nobiscum Deus (Matth. I, 23). Nam hoc quoque ex effectu rerum Dominus noster Jesus Christus nomen acceptat: qui assumpto naturæ nostra homine nobiscum esse dignatus est; qui pro nobis fecit omnia: qui pro nobis passus cst omnia, esuriem, sitim, lassitudinem, fletum, dolorem, ad extremum etiam mortem; qui a Pontio Pilato præside flagellatus atque crucifixus, et mortuus est ac sepultus. Condemnatus est cnim justus pro injustis, et paenam qua; peccatoribus debebatur, sine peccato ipse suscepit; ut illorum pro quibus punitus est, ei pœnam auferret, ct peccata deleret. Mortuus est morte brevi ac temporali; ne nos mortem subiremus aeternam.