# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 238.5

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/238.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/238.5

Christi quoque resurrectio pro nobis. Sed usque ad hanc rerum seriem in Christo naturæ humanæ inlirmitas intelligatur. Nam qui fuit passibilis usque ad mortem, incorruptionis gloriam ex tempore mortis aceepit 1: siquidem hoc jam in carne Christi pretium, quod juxta David prophetiam, caro exanimis et usque ad tertium diem sepulta tamen incorrupta permansit. Sic enim ex persona Christi legimus in Psalmo dicenlis ad Patrem: Quoniam non derelinques in inferno animam meam, nec dubis sanctum tuum videre corruptionem (Psai. xv, 10). Unde et beatus Petrus: Jesum, inquit, Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis in virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ per illum fecit Deus in medio vestri, sicut vos scitis; hunc definito consilio et præscientia Dei traditum in manus iniquorum affigentes interemistis: quem Deus suscitavit solutis dotoribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ub illo (Act. II, 22-24). Mortuus est Jesus Christus pro nobis: sed pro nobis etiam die tertia resurrexit. Nam si mors quoque ejus pro nobis facta est, quanto magis ejus vita pro nobis est? Qui post resurrectionem accepta a Patre omnium potestate, discipulos consolatur, et dicit, Ecce data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18): et alibi, Euntes, inquit, inmundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ: qui crediderit et baptizatus fuerit, sulvus erit; qni vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 15, 16). Post hæc per quadraginta dies inter discipulos esse dignatus est, et immortalis mortalium tamen non esl aspernatus habere consortium: utique ut docendo Aposstolos fide et veritate complerel, quæ ad nos illorum quoque testimonio pervenirent.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
