# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 240.1.31-44

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 240.1.31 to 240.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/240.1.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/240.1.31

sinislra autem significat pœnam inferni. Philippus dixit, Inde venturus eSI judicare vivos et mortuos: in quo ascendit corpore, venturus est ad judicium, justos a peccatoribus separabit. Bartholomæus dixit, Credo in Spiritum sancium, a quo Pater et Filius in suo opere, vel in catholica fide separari nullo modo possunt. Matthæus dixit, Sanctam Ecclesiam catholicam: catholicam, id est, universalem, in qua tantum peccata remittuntur, quæ omnium hæreticorum pravitate repulsa, ab ortu solis usque ad occasum difTunditur. Sanctorum communionem: quia dona sancii Spirilus licet in hac vita diversa sint ill singulis, in ælernilate tamen crunt communia in universis; ut quod quisque sanctorum minus habuit in se, hoc in aliena virtute participet. Simon dixit, Remissionem peccatorum. Septem sunt remissiones peccatorum: prima Baptismi, secunda pœnitentiæ, tertia divinæ pietatis, quarta venia per indulgentiam inimicorum, quinta per veram charitatem, sexta per eleemosynam, septima per prædicalioncm qua errantes convertuntur. Thaddæus dixit, Carnis resurrectionem: id est, in ipsa carne in qua vivimus, resurgemus; non sexum, sed fragililatcm mutantes. Tunc sancti qui nunc habent singulas stolas, id est, præmium vitæ, tunc binas accipient, id esi, corporis et animæ prelium; peccatores vero doplicem pœnam accipient, ut quæ in hac vita corpus simul et anima promerucrunt, pariter in illa percipiant. Matthias dixit, Vitam æternam; quam nullus finis terminabit, nullum vilium fœdabit, ægritudo nulla contristabit.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
