Latin
Sermon 242
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 242.3
Unproofread scanNot analysed yet
Pilati cur fiat mentio. Credu et in Jesum Christum Filium ejus. Advertite, quod quomodo in Patrem, sic et in Filium credendum sit. Et quia <um Patre æqualis est majestate. tantum ipsi quautum et Pat i honoris nos debere novimus, et servitutis obsequium. Jesum Christum. Jesus Salvator interpretatur, Christus vero a Chrismate dicitur: quia sicut antiqui reges a sacer-• dotibus oleo sacro perfundebatnur, sic Dominus noster Jesus Christus Spiritus sancti infusione repletus est. Qui conceptus est de Spiritu sancto. Non poterat aliunde quam de Deo concipere, quæ Deum meruit pro creare. Natus ex Maria virgine. Non potuit non talem habere conceptum, quæ virgo erat permansura post partum. Passus est sub Pontio Pilato. Ile Pilalus judex erat in illu tempore, ab imperatore positus in Judæa, sub quo Dominus passus est: cujus mentio ad temporis significationem, non ad personæ illius pertinet dignitatem. Crucifixus et sepultus. Crucem illam in qua ille crucifixus cst in corpore, nos gestamus in fronte. Sepultus est. Sicut in veritate intus, ita in veritate mortuus et sepultus. Tertia die resurrexit. Triduana sepulturæ mora evidenter ostendit quod dum corpus in sepulcro jacuit, anima ilia de infernis triumphavit. Ascendit ad coelos; id est, conditionem naturæ notrae, quam de homine matre natus assumpsit, super coelos in dexteram Dei Patris collocavit. Inde venturus judicare vivos et mortuos. In ipso corpore venturus est ad jndicium, in quo ascendit ad coelum. Christianos judicat et Paganos, justos et peccatorcs, fideles et impios.