# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 243.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/243.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/243.4

Resurrectionis fides ad salutem necessaria. Et in Spiritnm sanctum. Sicut credidisti Deum Patrem omnipotentem, et Filium ejus unigenitum, pari fide et veneratione crede Spiritum sanctum unumDeum esse, Patri filioque coæqualem in omnibus, in nulloque dissimilem. Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum. In qua omnis qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu samcto, æternam omnium percipiet indulgentiam peccatorum; extra quum omnes iniqui et impii ad supplicia deputantur aeterna. Carnis resurrectionem et vitam aeternam. Quod in Christi gloriosa resurrectione audisti completum, hoc in te omnino in futuro judicio crede esse complendum; ut carnis tuæ resurrectio te reparet in aeternum. Nisi enim credideris, reparandum te esse post mortem, ad præmiamvitae æternne pervenire non poteris: si autem credideris, æternis gaudiis inscrcris; per Christum Dominum nostrum viventem et regnantem cum Patre et Spiritu sancto nunc et semper, et in omnes æternitates sæculorum sæculi.. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
