# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 244.3.1-23

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 244.3.1 to 244.3.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/244.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/244.3.1

i. Beata Virgo absque macula peccati perduravit. Rogo et admoneo vos, fratres chariSsimi, ut quicumque vult salvus esse, fidem rectam ac catholicam discat, lirrniler teneat, inviolatamque conservet. Ita ergo oportet unicuique observare, ut credat Patrem, credat Filium, credat Spiritum sanctum. Detis Pater, Deus Filius, Deus et Spiritus sanctus; sed -tamen tres dii, sed unus Deus. Qualis Pater, talis Filius, talis et Spiritus sanctus. Attamen credat unusquisque fidelis quod Filius aequalis est Patri secundumdivinitatem,et minorest Patre secundum humanitatem carnis, quam de nostro assumpsil; Spiritus vero sanctus ab utroque procedens. Credite ergo, charissimi, in Dcum Patrem omnipotentem, credite et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum uoslrum. Credile enm conceptum esse de Spiritu sancto, et natum ex Maria virgine, quæ virgo ante partum, et virgo post partum semper fuit, et absque contagione vrl macula pecciti perduravit. Credite eum pro nostris peccatis passum sub Pontio Pilato, credite crucifixnm, credite mortuum et sepultum; credite eum ad inferna descendisse, diabolum obligasse, et animas sanctorum, quae sub custodia detinebantur, liberasse, secumque ad coelestem patriam perduxisse. Credite eum tertia die a mortuis resurrexisse, et nobis excmplum resurrectionis ostendisse. Credite eum in cœlis cumcarnc, quam de nostro assumpsit, ascendisse. Credite quod in dextera sedet Patris: credite quod venturus sit judicare vivos et mortuos. Credite in Spiritum sanctum, credile sanctam Ecclesiam catholicam, credite Sanctorum communionem, credite carnis resurrectionem, credite remissionempeccatorum, credite et vitam æternam. i. Humilitas multorum est fucata. Quid Christuspro nobis egit. igitur si qnis vult discipulus Christi esse, mandata sua custodiat, humilitatem discat, ut ipse ail: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. xi, 29) Deum corde rogel; quia multi sunt qui foris videntur se bumiliare, inlus autem pleni sunt tumore superbiæ.Christus pro nobis humiliavit se, formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem, morlem antem crucis (Philipp.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
