Latin
245.1.31 to 245.1.53
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 245.1.31-53
Unproofread scanNot analysed yet
Suscepit, inquam, Filius carnem in proprietate: sed tamen et Pater et Spiritus sanctus non defuit majestate. In divinitate æqualitas, in carne sola Filii proprietas: non autem ab eo Patris aut Spirtus sancti recessit aliquando divinitas. Cum ergo una sit deitas, una sit divinitas, implevit quidem carnem Christi et Pater et Spiritus sanctus; sed majestate, non susceptione. Vis scire quia cum eo fuit et Pater? Non sum, inquit Dominus Christus, solus; sed Pater mecum est (Joan. XVI, 32). Audi et de Spiritu sancto, quia cum eo erat: evangelista rcfert quia Jesus plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (Luc. IV, I). Ecce quomodo solus Jesus Christus suscepit carnem; ct tamen et Pater et Spiritus sanctus non defuit majestate. Si coelum et terram. implet Pater, implet cl Spiritus sanctus: carnem Christi deserere non potuerunt, quando indivinitaitsunilate manserunt. Adhuc citharam respice. Ut musicum melossonis dulcibus reddat, tria pariter adesse videntur, ars, manus et chorda: el tamen unus sonus anditur; ars dictat, manus tangit, resonat chorda. Tria pariter operantur; sed sola chorda personat quod auditur: nec ars nec manus sonum reddunl, sed ea cum chorda paritcr operantur. Sic nec Pater nec Spiritus sanctus susceperunt carnem; et tamen cum Filio pariter operantur. Sonum sola chorda excutit; carnem solus Christus suscepit. Operatio in tribus consiat: sed quomodo ad solam pertinet chordam soni redditio, sic pertinet ad solum Christum carnis human:c susceplio.