# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 245.5.1-25

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 245.5.1 to 245.5.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/245.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/245.5.1

Judæus evincitur, Virginem potuisse parere. E contra Judæus, Contra naturam, inquit, parcre virgo non potuit: ei detestandus Manichæus, Si caro erat, virgo esse non potuit; si virgo peperit, phantasma fuit. Utrisque respondendum est. Profero de historia Veteris Testamenti necessarium exemplum contra Judæum, quod modo sonuit in auribus nostris mani festissimam veritatem. Dominus Moysi sancto præcepit, de singulis irihus virgas afferri. Allatæ sunt duodecim virgæ, inter quas eliam una o'aL qu:c Aaron fuerat sacerdotis: positæ sunt a sancto Moyse in tabernaculo testimonii. Virga autem Aaron post alterum diem invenitur subito produxisse flores et frondes, et peperisse nuces (Num. XVII,6-8). Delectat hoc mysterium cum Charitate vestra contra pertidiam Judaicam commiscere, ubi maxime figura intervenit saeramenli. Virga ecce protulit quod ante non habuit, non radicata plantatione, non defossa sarculo, non animala succo, non fecundata seminario: et tamen cum illic deessent universa jura nnaturæ, protulit virga quod nec semine suggeri potuit, nec radice. Virga ergo potuit contra naturam nuces educere: virgo non potuit contra natur;e jura Dei Filium generare? Dicai igitur mihi Jud.rus incredulus, quemadmodum arida virga floruit et fronduit et nuces protulit; et ego dicam illi quemadmodum virgo conceperit et pepererit. Sed profecto Judæus nec conceptum poterit virg:c explicare, nec virginis partum. Veniat ad ecclesiam, exponatur illi; ut agrnoscat verum ordinem officii naturalis. Virgo peregit tempora pariendi: virga aulcm non habuit tempora germinandi. (Viigo habuit tempora pariendi; virga autemalio die quod natura non habuit protulit. )llla enim decursis novem mensibus peperit; virga alia die quod natura non habuit germinavit. Virginem, dicit Judæus, parere natura nou paliiur. Deus euim qui in Numeris mira bile signum ostendit contra naturam, ut asina loqueretur (Id. XXII, 28), ipse mirabilius facere voluit, ut Christus de virgine nasceretur.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
