Latin
245.5.26 to 245.5.46
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 245.5.26-46
Unproofread scanNot analysed yet
Virginis parius contra Manichæum similitudine monstratur. Audiat et versutus ille Manichæus aliud sacramentum. Solis radius specular penetrat, etsoliditatem ejus insensibili subtilitate pertrajieit: et talis videtur intrinsecus, qualis exstat extrinsecus. Itaque, fratres, nec cum ingreditur violat, nec cum egreditur dissipat; quia ad ingressum et egressum ejus specular integrum perseverat. Specular ergo non rumpit radius solis: integritatem Virginis ingressus aut egressus,'hiare potuit deitatis? Sed quid ulterius immoror? Virga Aaron Deiparam figuravil, et nuces ex ex ea ortæSalvatorem nostrum. Audiat Christianus quod non vult audire Judrcus aut Manichæus; uthic proficiat in lide redemptus, ille aut ille deficiat induratus. Virga illa, unde agebamus, Aaron virgo Maria fuit, quæ nobis Christum verum sacerdotem cuncepil et peperit, de quo modo David cecinit, Tu es sacerdos inæternumsecundum ordinem Metchisedech: superiori namqueversu jam dixerat, Virgam virtutis tua emittet Dominus exSion (Psal. CIX, A, 2). Et Isaias propheta apertius Mariam sanctam designat, dicens: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus (Isai. XI, 1 I 2). Quod ergo hæc virga nuces produxit, imago Dominici corporis fuit. Nux cnim trinamhabel in suo corporc substantiæ unionem, corium, testam et nucleum. Incorin caro, in testa ossa, innucleo interior anima comparatur. In corio nucis carnem signilicat Salvatoris, qquæhabuit in se asperitatem vcl amaritudinem passionis. In nucleo interiorem declarat dulcedinem deitatis, quæ trihuil pastum, et luminis subministrat officium. In testa, lignum interserens crucis, quod non discrevit id quod foris et intus fuit, sed quæ terrena et coelcstia fuerunt mediatoris ligni interpositione pociavit, dicente beato Apostolo, Quia ipse per sanguinem crucis suæpacificavit omnia quæ in cælis sunt, et quæ in terris (Coloss. i, 20): qai vivit cum Paire in unitate Spiritus saucti Deus in sæcuta sæculorum.