# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 246.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 246. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/246.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/246.4

Id per splendoris exemplum illustratur. Qua de re non alius quam Apostolus ipse in medio provocandus est, qui præevidens Eunomii et Arii malitiam, exemplis rerum visibilium, invisibilem, et inenarrabilem, et incomprehensibilem rem, in quantum potuit vel res ipsa permisit, explanare conatus est. Quid enim scribens ad Hebræos de Filio dicit? Qui est, inquit, splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus (Hebr. I, 3). Videamus ergo quid causae est quod Filium splendorem nominavit. Splendorem enim, nisi fallor, non dicimus nisi aut solis, aut lune, ant cujuslibet certi luminis. Quid ergo est? Numquid tam insani sumus, ut Apostolum putemus inæstimabilem illam divinitatis speciem soli aut igni assimilasse? Absit: sed ut exemplo illo intelligamus, quia sicut splendor ex substantia solis nascitur, ita et Filium ex substantia Patris genitum. Sic et non est sol aut ignis prior splendore suo, licet ex illo nascatur; sed ex quo sol aut ignis processit, simul etcum eo splendor ejus apparuit; nec dici potest splendor sole vel igne posterior; cum tamen, ut dixi, ex ipso nascatur. Si ergo in creaturis aliquid invenitur, quod et nascatur, et posterius non sit a genitore suo; cur hoc, hæretice, a Creatore fieri posse desperes? Accipe etiam hujus rei aliam similitudinem. Sicut splendor ex sole natus replet orbem terrarum; et tamen a genitore suo non abscinditur aliquando, nec recedit: ita Filius ex Patre genitus uhique dum sit, in Patre semper permanet. Et sicut substantialiter splendor in sole est, ct sol in splendore; ita substantialiter Pater in Filio, et Filius in Patre est. Et sicut soli et splendori nna substantia dum sit, non tamen est una persona; quia nec solem splendorem esse, nec splendorem dicimus solem; quia scimus quod sol genuit splendorem, splendor vero natus ex sole est: ita et Pater et Filius, cum sint unius essentiae, non tamen sunt unius personae, sicut jam superius ad plenum memoravimus. Et sicut sol per splendorem et calefacit, et illuminai, et siccat, et solvit, ct cxcaudidat, et denigrat, ct omnia quae ci a Deo injuncta sunt operatur: ita et Patrem per unirenitum Filium suum omnia legimus fuisse operatum.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
