Latin
Sermon 247
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 247.5
Unproofread scanNot analysed yet
Præsertim profunditas. De reparationis nostras mysterio. Deus in damnando homine justus, in redimendo misericors. Injustus fuisset, si impænitentem reparasset. Præterea inter has crucis dimensiones solerter attendenda est crucis profunditas: quia profundum est mysterium crucis, in quo multorum, qui sapientes dicebantur, ingenia defecerunt; quod hoc ausi sunt reprehendere quod non potuerunt humana ratione comprehendere: videlicet cur Verbum Deo Patri coaeternum, omnia continens, omnia implens, in as sumpto homine totum se concluserit; et tamen totum mundum regere, complere et continere non desierit: non satis considerantes quod valet in minori, multo magis posse valere. in majori; cum vox una et tota de ore loquentis prodeat, et lota ad multorum hominum aures perveniat. Qui de hac quæstione serupulosius disputant, et tanquam clauso ostio ad parietem palpant, audiant primum dicentem Apostolum, homo, tu quis ea qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Deinde mitescant, et cum pictate pulsent, ut aperiatur eis: et intelligent justum fuisse Conditorem in condemnando, et misericordem in redimendo; nee potuisse sanari sine misericordia, quod juste condemnaverat Omnipotentis justitia. Hinc consequenter advertent, cur usque ad captivati hominis paupertatem et crucis ignominiam se humiliaverit divina omnipotentia, quae in paradiso reum hominem justa condemnaverat sententia. Cum enim de perpelrata a Domino argueretur inobedientia, non se humiliter, ut culpa exigebat, accusavit; sed auctorem superbe accusavit dicens, Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de fructu, et comedi (Gen. III, 12). Hæc dicendo se putavit excusatum, et Creatorem mulieris conditorem, quæ ad peccandum virum traxerat, inculpatum '. Qui si humiliter se accusasset, et in auctorem suurn culpam non retorsisset, a paradiso non exsulasset. Erat antem contra divinam justitiam, si reum impænitentem in pristinum gradum restitueret, et non usque ad dignum pænitentiæ fructum qua vellet ratione compelleret. Divina itaque sententia morti est adjudicatus, et cum tota posteritate, quæ de lumbis ejus erat processura, ejectus est de paradiso, et nerumnoso condemnatus exsitio. Et quia sine pœnitentia in statum suum redire non poterat, movendus et admonendus erat ad poenitentiam; ut reformaret voluntaria et subjecta humilitas, quod corruperat male erecta iniquitas. Non enim conveniens crat ut invitus traheretur ad pœnitentiam, qui spontaneus corruerat in paenam; ne itidem ingratus existeretsuae reformationi, sicut ingratus exstiterat primae conditioni.