Latin
Sermon 248
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 248.3
Unproofread scanNot analysed yet
Joseph magis in monumento cordis Dominum collocat. Sepulcrum Christi spirituale. Legimus in propheta. Sepulcrum patens eat guttur eorum (Psal. v, 11). Si ergo sepulcrum patens est guttur hominum, vide ne forte secundum hanc similitudinem Dominum Joseph non tam in terrena posuerit sepultura, qnam in monumento sui cordis collocaverit, et custodiendum illum susceperit, non tam memoria fragili moriturorum 2, quam memoria sancta virtutum. Hæc enim virtutum fidelis est memoria, quæ intra se continens Christum, lardi eum hæreticorum corruptione non patitur De qua memoria in sacramentis a Dominus dicit, Quotiescmque hoc feceritis, in memoriam mei facietis, donec veniam (I Cor. XI, q6 ). Quotiescumque cniin Christum loquimur, toties eam sanctiori memoriæ commendamus. Sepulcrum ergo patens guttur hominum recte plane dicit propheta. Sepulcrum enim Christi patens est evangelistarum beatum guttur, per qnod illud aeterno liucrarnm thesauro condiderunt. Patens autem sepulcrum ideo dicitur, quia qui vult ad Christi pervenire mysterium, non ingreditur ad iIlud, nisi per evangelicæ Scripturae secretum. In litterarum enim secreto 5, quasi quodam novo vasculo commendatus est Dominus: quisquis igitur illum v! -dere desiderat, ibi et passionis ejus sacramentum inveniet, et resurrectionis gloriam recognoscet. Patens ergo guttur sanctorum est. Unde Apostolus ad Corinthios nit, Os nostrum patet ad vos, o Cointhii (II Cor- VI, 11); invitans cos ut per prædicationis suæ apertam jnuuam ingrediantur Christi secreta mysteria. In hac igitur pectoris memoria collocatur Domninus a Joseph, ut in justitiae sede requiescat, et babeat Filius hominis uhi caput reclinet.