# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 248.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/248.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/248.4

Cur alieno in tumulo condatur Dominus. Videamus igitur quare Salvator in aliena sepultura ponatur, ac suam non habeat sepulturam. Ideo in aliena sepultura ponitnr, quia pro aliorum moriebatur salute. Mors enim ista non illi accidit sed nobis proficit: mors ista non illi illata est, sed nobis delata. Utquid ergo oi propria sepultura, qui in se mortem propriam non habebat i Utquid illi tumulus in terris, cujus sedes manebat in cælis? Utquid illi sepultura, qui tridui tantum temporis spatio non tam in sepulcro mortuus jacuit, quam veluti in lecto conquievit? Ipsa enim tcinporis brevitas declarat potius somnum fuisse, quam mortem. Sepulcrum autem mortis est habitaculum. Necessarium crgo non erat mortis habitaculum Christo, qui vit » est; nee opus habehat semper vivens habitaculo defunctorum. Recte autem hanc vitam nos in nostro scpulcro condimus; ut vivificet mortem nostram, ut cnm ipso a mortuis resurganuls.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
