Latin
Sermon 248
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 248.5
Unproofread scanNot analysed yet
Maria Magdalene prophetat nesciens. Unde et illa Maria Magdalene, quæ Dominum inter caeteros defunctos in sepulcro requirebat, arguitur, et dicitur illi: Quid quæris viventem cnm mortuis? Hoc est, Quid quæris in tumulo, quem adorare debes in cœlo? quid quaeris apud inferos, quem redisse jam constat ad superos? Qucin illa adhuc non intelligens nec cognoscens, respondit illi: Domine, si tu sustulisti cum, dicito nuh ubi posuisti eum, et ego eum tollam (Joan. XX, 15). Æstimabat enim eum, sicut dicit Scriptura. hortulanum esse. Sancta ergo et simplex femina Christim requirit a Christo, ac devotione mentis prophetat, et nescit. Ait enim Domino de semetipso, Si I. sustulisti cnm, dicito mihi. Recte interrogat. Si tu sustulisti eum: ipse enim tulit corpus suum, qui illud protulit de sepulcro; ipse tulit corpus, qui illud jacens. et dormiens sua aspiratione collegit; ipse tulit corpus suum, qui illud divinitatis virtute geslans portavit ad coelos. Atque idco mulier sapienter interrogat et requirit, Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum: hoc est, Si illud aufqrens de sepulcro ad paradisum transtulisti. Audierat enim illum dicentem latroni, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Aut certe si de inferno in Patris dextera collocasti, sicut ait Apostolus: Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1). Beatus ergo qui ita quærit Christum Dominum, ut credat eum et in paradiso constitutum, ct in coelestibus collocatum. Nam qui eum in inferno rcquirit aut in tumulo, dicitur ei: Quid quæris viventem cum mortuis?