Latin
249.3.19 to 249.3.34
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 249.3.19-34
Unproofread scanNot analysed yet
pertuli; irridentium palmas et sputa suscepi, acetum cum felle bibi: flagellis cæsus, vepribus coronatus, cruci affixns, vulnere perfossus, ut tu eripereris morti, animum in tormentis dimisi. En clavorum vestigia, quibus affixus pependi: eri perfossum vulneribus latus. Suscepi dolores tuos, ut libi gloriam darem: suscepi mortem tuum, ut in æternum viveres. Conditus jacui in sepulcro, ut tu regnares in caelo. Cur quod pro te pertuli perdidisti? cur, ingrate, redemptionis tuæ munera renuisti? Non te ego de morte mea quæro; redde milii vitam tuam, pro qua meam dedi. Redde mihi vitam tuam, quam vulneribus peccatorum indesinenter occinis. Cur habitaculum, quod mihi in te sacra veram, luxuriae sordibus polluisti? cur corpus meum illecebrarum turpitudine maculasti? Cur me graviore criminum tuorum cruce, quam illa in qua quondam pependcram, afilixisti? Gravior enim apud me peccatorum tuorum crux est, in qua invitus pendeo, quarn illa in qua tui miserius mortem tuam occisurus ascendi. Cum essem impassibilis, pro te pati dignatus sum: sed tu despexisti in homine Deum, in iufirrno salutem, in via reditum, in judice veniam, in cruce vitam, in suppliciis medicinam. Ft quia post omnia mala tua ad medicamenta pœnitentiæ confugere noluisti, ab auditu malo non mereberis liberari.