# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 252.2.1-17

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 252.2.1 to 252.2.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/252.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/252.2.1

Admonitio ut non solum lingua, sed et moribus et operibus laudetur Deus; quia quale est quod cogitatur in corde, tale est quod procedit in opere: et de purgatoriis pœnis et iuJerui putco (d). i. Hic jugiter bene agendum, ne male egisse frustra quandoque pænitent. Resurrectio et glorificatio NOmini nostri Jesu Chriti, fratres charissimi, ostendit nohis vitam qnam accepturi suinus, cum venerit retribuere digna dignis, etc. (a). Et si est adhuo geniitus, tentatio, tribulatio; spera transitoria omnia, et illum venturum diem ill quo sine defectu laudabimus. Interim, dnuec veniat ille dies, in quo conjuncti Augelis Deum sine ulia fatigatione et sine ullo fine laudare mereamur, ut ad illud ineffabile gaudium venire possimus, quantum possumus, bonis operibus studeamus insistere; et quotidie conscientias nostras intus aspi cientes, si aliquid in stola animae nostræ aut per negligentiam dissutum, aut per luxuriam sordidatum, aut per iracundiam combustum, aut per iuvidiam conscissum, aut per avaritiam tenebrosum esse cognoscimus, dum adhuc in potestate nostra est, cum Dei adjutorio festinemus vulnerata curare, reparare perdita, et ad candorem justitiæ ea qune obscurata fuerint revocare: ne forte si bonis operibus nudi, et vitiorum pannis sordentibus involuti, ante tribunal æterni Judicis vcnerimus, illa ad nos terribilis sententia dirigatur, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus eat diabolo et angelis ejus (Matth. xxv; 4t). Et ideo, quantum possumus, fructus justithe studeamus afferre, timentes illud quod Dominus dixit, Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Id. III, 10). Hac sententia evidenter ostendit quod non solum malum fecisse, sed etiam honum non egisse damnabile erit. Et ideo ista quædiximus, attentis cordibus jugiter cogitemus; ne nos lardo poeniteat sub conspectu ignis æterni, qui interrogabit medullas, ossa et cogitationes nostras.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
