Latin
Sermon 256
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 256.2
Unproofread scanNot analysed yet
Admonitio per quam ostenditur quid intersit inter illam pœnitentiam quae cum bonis operibus semper agitur, et illam quæ in infirmitate vel fine vitae accipitur. i. An pœnitentia accepta moriens veniam obtineat. Obtinet qui se in pænitentia et bonis operibus jugiter exercuit. Multi de fratribus vel filiis nostris solliciti sUnt, utrum omnis homo in infirmitate positus pœnitentiam accipit, et statim defunctus fuerit, ad p'cnam possit indulgentiam pervenire: et dum haec inquirunt, non sine parva inter se animositate contendunt. Alii euim dicunt eum qui sic acceperit, ad integrum liberari; alii autem parum prodesse conGrmant. Quid tamen de hac re nobis secundum sanctorum patrum regulas videatur, breviter Charitati vestræ volo suggerere. Non incongrue potest credi tribus modis ad istam subitaneam poenitentiam perveniri. Primus et præcipuus modus est, ut christianus crimina capitalia non admittat; aut si forte admiserit, sic pro iliis poeniteat, et ea bonis operibus diluat, ut postea ad peccata ipsa non redeat; de omnibus fructibus decimas reddat, et de novem partibus quidquid suis 'necessitatibus superfuerit minuta peccata quae quotidie subrepunt redimat et, illam charitatem teneat quæ non solum amicos, sed ipsos diligit inimicos. Qui hæc fideliter implere voluerit, etiamsi pœnitentiam non accipiat; quia semper iilam fructuose et fideliter egit, bene hinc exiet: et si eo tempore quo moriturus est, eam acceperit, et artem sibi et Christo ad substantiam suam cum filiis fecerit; non solum eum veniarn peccatorumcredimus obtinere, sed etiam præmia aeterna percipere. Obtinet et qui vixit in peccatis; sed qua lege. Secundus modus est supra dictae poenitentiae, ut etiamsi aliquis, quamdiu vixerit, non solum parva, sed forte eliam capitalia committat peccata; et tamen mala ipsa ignoretur qua spe poenitentiae agat 1, nec ideo animam suam ad peccata relaxet, ut ad illam subitaneam pœnitentiam se reservet; et in transitu suo cum grandi humilitate et cordis contritione, cum rugitu vel gemitu ipsam poenitentiam petat; et hoc definitissime in corde suo deliberet, ut si evascrit, quamdiu vixerit, toto corde et lotis viribus fructuosam pœnitentiam agat; et quidquid se male tulisse cognoscit, ad integrum reddat, ut secundum illud propheticum rapinam restituat (Ezech. XXXIII 15), et omnibus inimicis suis toto corde indulgeat, et de substantia sua unam portionem Christo et sibi cuni filiis suis faciat, et in ipsa infirmitate sua, quantum potest, largas eleemosynas erogare præcipiat: si hæc fideliter humili et contrito corde implere voluerit, et possumus et debemus credere quon ei Dominus omnia dignetur peccata dimittere, secundum illud propheticum, Peccator in quacumque die conversus fuerit, omnea iniquitates ejus obivioni tradentur (Ezech. XVIII, 21 et 22); et illud, In qua- 12). die conversus ingemuerit, salvus erit (Id. XXXIII,