# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 256.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 256. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/256.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/256.4

Tutius est pœnitentiam iugiter agere. Morti, enim hora incerta. In quibus consistat jugis illa pœnitentia. Nos tamen, fratres charissimi, ea quae sunt incerta vel dubia relinquentes, totis viribus de illa poenitentia, quae per omnem vitam a bonis Christianis agitur, per quam omnia et capitalia crimina damnantur, et minora peccata jugiter redimuntur, attentius cogitemus; quae, si quamdiu vivimus cum bonis operibus agimus, plenam nobis securitatem de Dei misericordia pollicetur. Cum enim omnes homines poenitentiam velint in finem vitæ suæ accipere, et vix paucos vtdeamus eam, secundum quod desiderant, promereri; quare non quotidie ipsam pænitentiam agimus. ut rem certam tenentes, de rehus incertis et dubiis liberemur? Quanti euim qui se ad extremum vitæ suæ paenitentiam accepturos esse credebant, aut subita ruina oppressi, aut forte per naufragium demersi sunt, aut fulmine interfecti, aut sanguinis ictu, aut illa infirmitate quæ apoplexia dicitur, ita percussi sunt; ut non solum poenitentiam petere, sed etiam signare se aut orationem Dominicam dicere omnino non possent? Cum enim tantis casibus fragilitas humana subjaceat; nimis periculosa praesumptio est, ut nos in longa tempora ad agendam pœnitentiam reservemus, qui unius dici vitam in potestatem habere non possumus. Et ideo cum timore et tremore audiamus Dominum per prophetam dicentem, et pia nos exhortatione monentem, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. v, 8). Qui enim dixit, In quacumque die ingemueris, salvus eris (Ezech. XXXIII, 12); ipse dixit, Nolite tardare converti ad Dominum. Et hoc obtinere Deo auxiliante possumus, si jugiter supplicemus, ut nobis pius Dominus inspirarc dignetur omnia mala velocitcr fugere, et ea quae bona sunt infatigabiliter exercere, res alienas non concupiscere, capitalia crimina non admitlere, minuta peccata, sine quibus esse nun possumus, per indulgentiam inimicorum et eleemosynam pauperum indesinenter redimere, secundum vires nostras jejuniis, vigiliis ct orationibus cum perrecta charitate frequenter insistere, infirmos visitare, in carcere positos requirere, peregrinos excipere, et eis bumiliter non solum pedes abluere, sed euam in quantum vires suppetunt necessaria largiri, pacem non solum iusi cum omnibus custodire, sed eliam illos qui discordes sunt ad concordiam revocare. Si nos tam sanctis operibus dies transi:us nostri fideliter occupatos invenerit, sicut jam dixi, etiamsi in hora mortis nostræ pœnitentiam non accipiamus, securi de hac luce migrabimus; et non solum poenam cvadcre, sed cHan ad aeternam vitam poterimus Domino donante feliciter pervenire. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
