# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 258.3.43-63

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 258.3.43 to 258.3.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/258.3.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/258.3.43

et vestimenta potius evellat, quam mores. Qui hac dissimulatione decipere se magis quam excusare conatur, attendat, quia regem David nec honor regni nec dignitas vestimenti ad poenitentiam agendam potuit impedire ( II Reg. xn, 13). llem exemplo Achab, Manassœ, et meretricis quæ pedes Domini lavit. Achab quoque rex sacrilegus, de quo Scriptura dicit quod non fuerit alius talis qui venumdatus sit ut faceret malum contra Duminum (III Reg. XXI, 20); posteaquam depravatus ab uxore Jezabel et abominabilis Deo factus est, interfecto et lapidato Naboth Jezraclita, cum vineam ejus vellet invadere, castigatus a sancto Elia, scissis vestibus citt. cio indutus est, et inclinato capite pænitentiam egit. Pro qua re statim sermo Dei ad Eliam factus est dicens, Vidisti humiliatum Achab? Quia, inquit, humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus (III Req. xxi, 29). Considerate, fratres, quia et ipse. quamlibet esset sacrilegus, non reservavit ut post longa tempora pœnitentiam ageret; sed statim sacrifi. cium contriti et humiliati cordis Deo offerre non distulit. Qui utique si postea in illa humilitate qua coeperat perdurasset, nunquam ab illo Dei misericordia discessisset. Manasses quoque rex, ut in Scripturis legimus, tam sacrilegus et impius fuit, ut de illo scriptum sit quod totam Jerusalem omni iniquitate repleverit: et tamen post hæc in captivitatem ductus, et in carcerem missus, cum grandi humilitate poenitentiam agens, ita gratiam Dei obtinuit, ut mereretur inter Dei amicos postmodum numerari (II Parol. XXXIII, 9, 13). Meretrix quoque illa, quae pedes Domini lacrymis lavit, et capillis extersit. ubi coelestem Medicum venisse cognovit, ultro se ingessit in domum ubi rogata non fuerat: et quæ prius frontosa fuerat ad perditionem, postea frontosior facta est ad salutem; et ideo audire meruit quod ei omnia fuerint peccata dimissa ( Luc.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
