Latin
259.2.1 to 259.2.18
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 259.2.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Admonitio ut quia semper peccata Subrepunt, semper pro illis poenitentia agatur, et nemo ad extremum vitae suæ poenitentiam accipere magis quam agere periculosa dissimulatione reservet. i. Pœnitentia hic a nemine debet dimilli, cum quotidie peccemus et peccata tenera facilius anellantur. Rogo vos, fratres charissimi, ut paterna consuetudine, quomodo consuevistis, non solum patienter, sed etiam libenter accipiatis: quia et ipsi Deo propitio nostis quod non pro aliquo lucro terreno, sed pro perfecto erga vos amore, quod et mihi expedit dicere et vobis oportet audire, cum grandi humilitate ac timore insinuare contendo. Et quia nobis, dilectissimi fratres, non solum minuta peccata, sed etiam crimina majora diu nocluquc conantur obrepere, non nos ad iilam pœnitentiam quæ in Onem accipitur reservemus; sed omni die, quamdiu vivimus, poenitentiam agcre studeamus. Quam rem nnn solum laici et clerici, sed etiam ipsi monachi et sacerdotes debent jugiter exercere. Episcopus enim qui quotidie pœnitentiam agit, oret pro me. Qui vero de honore vel sanctitate præsumens dissimulat poenitentiam agere, quærat sibi qui pro ipso debeat supplicare. Cum euim nullum dictu possimus sine peccato transigere, quæ ratio est ut dum paulatim minuta peccata congerimus, de parvissimis guttis infinitos gurgites faciamus? De multitudine peccatorum, quae longo tempore congeritur, desperatio generatur, secundum quod scriptum est, Impius cum venerit in profundum malorum, contemnet (Prov. XVIII, 3). Omnes cnim nostis quia facilius possumus tcnera evellere, quam robusta succiderc. Poenitentia quotidiana suadetur familiaribus exempUs. Et ut de rebus quas quotidie in oculis habemus capiamus exemplum, quis hodie invenitur ita inutilis vel ignavus, qui non omni die domum suam scopis mundari faciat? Quis est, qui equos suos super stercora sua semper stare permittat? Rogo vos, fratres, de minimis magna conjicite; nec vobis incongruum videatur quod de scopanda domo facimus mentioncm: quia de hac re ipse Dominus in Evangelio dixit, quod mulier ilia quæ drachmam perdiderat, uhi domum suam scopis mundavit, statim drachmam quam perdiderat invenire promeruit (Luc. XV.