# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 259.2.19-34

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 259.2.19 to 259.2.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/259.2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/259.2.19

8). In drachma nummus intelligitur, in nummo imago imperatoris agnoscitur: quomodo ergo quando domus scopatur, imago imperatoris invenitur in drachma; sic anima, quando vitiorum sordibus per fructuosam poenitentiam liberatur, imago imperatoris in illa agnoscimur. Ergo, sicut jam supra dixi, fratres charissimi, agnoscite quia non est durum nec laboriosum quod suggero: hoc enim rogo, ut quomodo scopis mundamus domum nostram, ut placeat oculis amicorum nostrorum; ita cum Dci adjutorio ab omnibus peccatis mundemus animam, ut non displiceat oculis Angelorum. Ad domum animæ nostrae non solum Angeli, sed etiam Dominus Angelorum venire dignatur; sicut et ipse dixit, Ecce sto ad ostium, et pulso; si quis. surrexerit, et aperuerit mihi, intrabo ad illum, et cænabo cum illo, et ille mecum (Apoc. III, 20); et illud, Ego et Pater meus veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. xiv, 23). Quam felix illa anima, quæ ita domum cordis sui de peccatorum sordibus voluerit emundare, et sanctis ac justis operibus adimplere, ut in ea Dominum delectet habitare! Non ergo nos pigeat facere in animabus nostris, quod fieri jubemus in domibus vel stabulis nostris. Nan quomodo stabula justum est ut quotidie mundari faciamus, ne equi nostri patiantur injuriam; sic nimis et injustum et satis crudele est, si majorem curam habeamus de animalibus quam de animabus nostris.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
