Latin
259.3.1 to 259.3.15
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 259.3.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Pœnitentiæ illius fructus. Peccator in se nequit habitare; hinc aberratione. quaerit: sed inde inquietudinem auget. Unde eam verius avertere posset. Etiam et hoc suggero, ut non fastidiose suscipiat sancta Charitas vestra: volo enim vobis de ipsis rebus quas loquimur evidentem similitudinem dare. Quomodo emm domos vel stabula nostra, si quotidie emundantur, nec horrorem nobis faciunt nec laborem, ita minora peccata, si quotidie redimantur, nee desperationem nee dolorem poterunt gcnerare. Si vero ad purgandum negligentes esse volumus, quomodo stabula quæ longo tempore non mundantur, ita computrescunt et fetorem horribilem reddunt stercora ipsa, ut ibi non solum homines habitare, sed nec ipsa animalia stare possint; ita quicumque negligens I in animam suam peccatorum sordes malis actibus longo tempore congregare voluerit, et quotidie bonis operibus emendare neglexerit, non solum Deus illum non dignabitur visitare, sed ipse peccator non poterit in se ipso consistere. Denique omnes negligentes, quorum corda multis peccatis, velut a quibusdam bestiis lacerantur, et tanquam a spinis vencnosissimis compunguntur, hoc solent ad sibi similes dicere: Noveritis nos tristes esse vel anxios; et ideo vcnitc, dissimilemus nos, aut ad circum aut ad theatrum euntes, ant ad tabulam ludentes, ant in aliquibus nos venationibus exercentes (a). Isti tales ideo aforis mundi consolationem quærunt; quia illam quae a Deo inln5 in anima datur, accipere non merentur. Quando enim de multis calumniis vel rapinis ac de illis infelicihus spectaculis et periculosis venationibus revertuntur ad conscientias suas, quia ibi per illain exercitationem moerorem addiderunt potius quam tulerunt, habitare in se vel requiescere omnino non possunt, sed peccatorum litibus vertuntur. Pcr superbiam enim quasi a leonibus lacerantur, per invidiam tanquam viperarum morsu percutiuntur, per iracundiam crudeli incendio concremantur, per crudelitatem morsu sævitiæ disrumpuntur;