Latin
Sermon 262
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 262.3
Unproofread scanNot analysed yet
Et hæc perficere pauperes possunt. Pauperes cur permisit Deus. Sed forte quando de eleemosynis loquimur, expavescit angusta paupertas. Non ita est, Charissimi. Meminerit potius ara minuta, divitum thesauris fuisse prælata: quia Deus noster non solum copia largitatis, sad benevolentia pascitur largientis. Ego autem puto, charissimi, quod ita Deus noster pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut in pauperibus divitum fidem probaret; vel in pauperum misericordia divitibus misereretur. :ut abundantibus boni operis ac redemptionis suae occasio non deesset, ut benevolum locupletem etiam inopia aliena ditaret, et opulentior quisque ingentia de egente lucra reciperet; et mirifico summoque commercio, dum inopi misericordia temporaria largitate confertur, inde. aeternus thesaurus compensetur. Dirigamus ergo actus nostros, et quidquid possumus, et quidquid valemus, in exercitia bonæ voluntatis, in studia justitiæ ac misericordiæ conferamus.