# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 262.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/262.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/262.3

Et hæc perficere pauperes possunt. Pauperes cur permisit Deus. Sed forte quando de eleemosynis loquimur, expavescit angusta paupertas. Non ita est, Charissimi. Meminerit potius ara minuta, divitum thesauris fuisse prælata: quia Deus noster non solum copia largitatis, sad benevolentia pascitur largientis. Ego autem puto, charissimi, quod ita Deus noster pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut in pauperibus divitum fidem probaret; vel in pauperum misericordia divitibus misereretur.: ut abundantibus boni operis ac redemptionis suae occasio non deesset, ut benevolum locupletem etiam inopia aliena ditaret, et opulentior quisque ingentia de egente lucra reciperet; et mirifico summoque commercio, dum inopi misericordia temporaria largitate confertur, inde. aeternus thesaurus compensetur. Dirigamus ergo actus nostros, et quidquid possumus, et quidquid valemus, in exercitia bonæ voluntatis, in studia justitiæ ac misericordiæ conferamus.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
