Latin
263.3.1 to 263.3.29
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 263.3.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
Admonitio ad eos qui putant quod illis ad vitam aeternam sufficiat, si male non fcceriut, etiamsi bona implere noluerint. i. A malo abstinere non suflicit. Multi sunt, fratres charissimi, qui putant quod eis hoc solum ad vitam æternam sufliciat, si opera mala non fecerint. Et ideo si qui forte sunt, qui se ista falsa securitate decipiunt; definitissime cognoscant quia nulli christiano sufficit si tantummodo malum non fecerit, nisi quantum potuerit, eliam ilia que sunt bona compleverit: quia ille qui dixit, Diverte a malo; ipse dixit, Et fac bonum (Paal. XIIIII, 45). Ipse enim in Evangelio terribiliter nos admonet dicens, Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Malth. III, 40). Non dixit, quæ facit maluin fructum; sed, quæ non facit fructum bonum. Hinc enim potestis agnoscere quam spem habere poterit qui mala fecerit, quando ille qui bona non lecerit, excidetur et in ignem mittetur. Unde et ipse Dominus dicit, Qui habet mandata mea et facit ea, ille est qui diligit me (Joan. xiv, 24); et illud, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis qua dico (Matth. VII. 21)? i. An in judicio securus futurus ait qui aliena non tulit. Sed dicit aliquis: Etsi de rebus meis non dedi tamen res alienas non abstuli; securus esse potero in die judicii. Diligenter attendite, et nolite vos falsa securitate decipere. Quid est enim quod Dominus die cit? Cum venerit Filius hominia in claritate sua, congregabuntur ante eum omnes gentes, et segregabit eoa ab invicem, quemadmodum segregat pattor oves ab hædis. Tunc dicet his qui a dextris erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere. Sinistris autem dicet: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum;