# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 263.3.30-51

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 263.3.30 to 263.3.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/263.3.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/263.3.30

quia esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere (ld. xxv, 31, 42). Diligenter attendite quid dixit. Non enim ait Venite, benedicti, percipite regnum, quia res alienas non tulistis; sed, quia de rebus vestris eleemosynas erogastis. Sicut et ipsis a sinistris positis non erit dicturus, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quia fraudem fecistis; sed, Quia de substantia vestra pauperi bus non dedistis. Rogo vos, fratres, diligenter sententiam istam attendite; et sicut vos admonui, eliam memoriter retinete. Si in ignem mittitur qui pauperibu9 substantiam suam non dedit, putas, uhi mittendus erit qui per quaslibet fraudes res alienas invasit? Si in ignem mittitur qui non vestivit nudum, vos videte ubi mittendus crit qui exspoliavit vestitum? Ille ergo qui credit quod illi sufficiat malum non fecisse, etiamsi bona non fecerit, vellem ut nitri diceret, si sibi hoc vult a servo suo, quod ipse facit Domino suo. Numquid enim vult ut ei servus suus nec bonum faciat omnino nec malum? Omnes enim hoc volumus, ut servi noslri non solum non faciant mala quae prohibemus, sed etiam impleant opera quæ eis jubemus. Quamvis enim servus tuus graviter reus sit, si animalia tua furto abstulerit, tamen nee ille sine culpa erit, qui animalia illa negligenter servare voluerit. Non est justum ut faciamus Domino nostro, quod fieri nolumus a servo nostro. Servos enim nostros nec fecimus, nec quasi de nostra substantia pascimus; et nos enim et ipsos Deus noster creavit et pascit: et tamen servi, quos ipsi non fecimus, ut nobis cum grand! diligentia serviant volumus. Unde justum est ut agnoscamus legitimum Dominum, qui sic exercemus in subditis dominatum. Hoc totum, fratres, ideo dixilnus, ut de ipsis servis nostris possimus agnoscere quod nobis non sufficiat mala non facere, si bona noluerimus implere.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
