# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 263.3.65-72

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 263.3.65 to 263.3.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/263.3.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/263.3.65

hoc sine dubio et Deus noster de nobis et desiderat et exspectat. Populus ergo christianus quasi propria et peculiaris novella sua uvas potius afferat quam spinas: ne de ea dicatur ila, sicut in Cantico sæpe cantastis, Vineam, inquit, plantavi, et exspectavi ut faceret uvas; fecit autem labruscas (Isai. v, 2). Sed quia, sicut dicit Apostolus, cum essemus oleastri, inscrti sumus in bonam olivam (Rom. XI, 24); ita cum Dei adjutorio bonis operibus insistere debemus, ut cum propheta possimus dicere, Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei nei ( Psal. LI, 10).

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
