# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 263.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/263.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/263.4

Recapitulatio. Et ideo per ea quæ supra suggessimus, rogo vos, fratres, ut nullus ex vobis credat quod ei solum hoc suflicial si opera mala non fecerit; sed quantis potest viribus sic divertat a malo, ut faciat honum, et audiat Dominum dicentem in Evangelio, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico (Luc. vi, 46)? et illud, Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV, 16). Quæ autem sunt quæ in Evangelio facienda praccepcrit Christus, Deo propitio bene nostis. Diligite, inquit, inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt, ut sitis filii Patris vestri (Matth. v, 44, 45): et iterum, Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). De qua re audiamus et beatum Jacobum libera voce clamantem, Sicut enim corpus sine anima mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 26). Totis ergo viribus, fratres charissinn, quod bonum est operemur; nec nobis sufficiat Ii tales sumus, quales fuimus eo tempore quo lJa.. ptismi sacramenta accepimus. Per Baptismum enim vacuati sumus ab omnibus malis; sed Dei gratia bene agendo debemus repleri omnibus bonis: ne forte si sine operibus bonis de solius Baptismi sacramento confidimus, spiritus immundus, qui de nobis per gratiam Christi expulsus est, revertatur, et si nos a bonis operibus invenerit vacuos, adducat secum septem spiritus nequiores se, et fiant novissima nostra pejora prioribus. Hæc ergo, fratres charissimi, si secundum sanctam vestram consuetudinem libenter accipitis et attentius cogitatis, non de sola fide, sed etiam et de bonis operibus confidentes, a malis actibus ita abstinere poteritis, nt Christo auxiliante in operibus bonis vos jugiter exerceatis: ut illam beatam et desiderabilem vocem cum exsultatione et gaudio feliciter audire mercamini, Venite benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. xxv, 54): quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saccula, etc.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
