# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 264.1.1-29

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 264.1.1 to 264.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/264.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/264.1.1

Fidei laudes ab omnibus celebrantur. Fides a Fit nuncupatur. In omnibus divinis lectionibus, fratres charissimi, fides multis praeconiis collaudatur; quam non solum divinae Scripturae, sed etiam totum genus humanum laudare non cessat. Atque utinam quomodo laudatur lingua, sic laudaretur et vita; quomodo pradicatur ex ore, sic et teneatur ex corde; et quomodo labiis promittitur, sic operibus impleatur. Tanta enim cst virtus fidei, ut etiam illi eam laudare praesumant, qui eam servare dissimulant. Et vere merito laudatur fides, sine qua nihil unquam boni operis inchoatur atque perficitur; secundum illud quod scriptum est, Sine fide impossibile eat quemquam placere Deo (llebr. xi, 6). De ipsa enim ex persona Christi et Ecclesiæ dicitur, Veni, proxima mea, ab initio fidei (Cant. IV, 8. sec. LXX). Ipsam etiam bcatus apostolus Paulus, in illo catalogo ubi omnes antiquos sanctos collaudavil. per singulos commendavit dicens: Fide Abel, fide Enoch, lide Noe, fide Abraham placuerunt Deo (Hebr. XI), etc. De hac etiam ipse Dominus in Evangelio dixit, Fides tua te salvum fecit (Luc. XVII, 19); et illud, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, diceris huic arbori moro, Eradicare et transplantare, et fiet vobis (Matth. XVII, 19). Cum ergo tantis laudibus bonum fidei prædicetur, a multis tamen nominis ejus proprietas ignoratur. Fides enim a Fit, id est, ab eo quod fiat, nomen accepit, quia in ipsa omnium non solum divinarum, sed etiam humanarum rerum firmnas continetur. Unde quibuslibet verbis etiamsi cum multis juramentis dicat se aliquis fidem habere, si id quod se dicit credere verbis, implere noluerit factis, non est fides; quia, sicut dixi, fides a Fit nomen accepit. i. Ut integra ait, credatur et quod promittit et quod minatur Deus. Ut sit vera, agendum unde et hoc caveatur, et illud acquiratur.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
