Latin
264.1.30 to 264.1.43
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 264.1.30-43
Unproofread scanNot analysed yet
Videamus quid sit quod debeat facere, qui fidem vult inlegram custodire: hoc sine dubio in quo fundamentum christianae religionis firmissime continetur; ut et quod promittit Deus et qnod minatur, toto corde verum esse confidat. Tunc enim et nomen fidei intelligere, et virtutem ejus plenius poterit agnoscere, si ista duo sibi ante oculos suos proponat, id est, præmium vitæ æternæ, et supplicium pœnæ perpetuæ. Et quia unum credere, et de alio dubitare nihil prodest; cum grandi diligentia unusquisque interroget cor suum, si utrumque fideliter credit: et si in istis duabus rebus veram fidem se habere cognoverit, corde firmissimo retinens quod et justi post bona opera accepturi sint gloriam, et injusti post mala perpetuam passuri sint poenam; cum haec fideliter crediderit, si toto animo contendit bona opera facere per qujc possit ad præmium pervenire, et mala non agere ut poenam possit evadere, fidem rectam se tenere congaudeat, et Deo gratias agat, et cum ipsius adjutorio in ipso opere perseverare contendat. Hæc ergo, fratres, si diligenter vultis attendere, et nomen lidei et virtutem ejus plenius. poteritis agnoscere. Et quia fides a Fit, sicut superius dixi, nomen accepit, si te mciius I dicas fidem habere, et quod verbis promittis, operibus implere nolueris, penitus non est fides. Et si te asseras credere praemium quod promittit Deus, et supplicium quod minatur; et tamen, ut sæpe jam dictum. est, agere nolueris ut paenam perpetuam possis evadere, et ad praemia aeterna pervenire, omnino non est in te fides: et non solum te nihil adjuvat quod te verbis fidelem dicis, sed et multum tibi etiam nocet; quia melius est cuiquam non promittere, quam quae promiserit implere non velle. Solum enim nomen fidei te liberare non poterit: quin potius, sicut jam dictum est, inde dupliciter rens eris;