# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 264.5.25-39

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 264.5.25 to 264.5.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/264.5.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/264.5.25

Et ideo quia Deus non solum misericors, sed et justus est, utrumque credamus: nec justitiam metuentes, de misericordia desperemus; nec sic amemus misericordiam, ut justitiam negligamus. Ergo nee inale sperandum est, ncc male desperaudum. Male sperat qui se sine pœnitentia ct bonis operibus putat promereri misericordiam: et male desperat, si post bona opera non se credit recepturum esse misericordiam. Unde ante omnia considerandum est et tim endum, ne nobis sine bonis operibus credamus lidem posse suflicere. Sed timcamus illud Jacobi apostoli, Sicut corpus sine anima mortuum est, ita fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 26); et illud, Tu, iuquit, credis quia Deus unus est? Bene facis. Et dœmones creduut, et contremiscunt (Ibid., 19). VideLc, fratres, quia qni credit et non fa cit, dæmonum credulitatem cum Apostolus habere dixit. Si enim qui credit et non facit, dæmonibus sinitis dicitur; qui non credit, quam spem habent vestrum est judicare. Quia dæmones credunt esse Deum, ct non faciunt qua; jubet Deus; iste in eo probatur non credere, quia quod verbis videtur promittere, non vult operibus adimplere.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
