# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 265.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/265.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/265.4

Quid cavendum in colloquiis. Balationes ante basilicas sanctorum. Sicut jam supra diximus, filios et omnes familias vestras admonete, fratres, semper, ut caste et juste ac, salubriter vivant: nec solum eos verbis, sed etiam exemplis ad bona opera provocate. Ante omnia ubicumque fueritis, sive in domo, sive in itinere, sive in convivio, sive in consessu, verba turpia et luxuriosa nolite ex ore vestro proferre: sed magis vicinos et proximos vestros jugiter admonete, ut semper quod bonum est et honestum loqui siudeant; ne forte detrahendo, male loquendo, et in sanctis festivitatibus choros ducendo, cantica luxuriosa et turpia proferendo de lingua sua, unde debucrant Deum laudare, inde sibi vulnera videantur infligere. Isti enim infelices et miseri homines, qui balationes et saltationes ante ipsas basilicas sanciorum exercere nec metuunt nec erubescunt, etsi christiani ad ecclesiam venerint, pagani de ecclesia revertuntur; quia ista consuetudo balandi de Pagnnorum observatione remansit. Et jam videte qualis est ille christianus, qui ad ecclesiam venit orare, ct neglecta oratione, sacrilega verba paganorum non erubescit ex ore proferre. Videte tamen, fratres charissimi, si justum est ut ex ore Christianorum, ubi corpus Christi ingreditur, luxuriosum canticum quasi venenum diaboli proferatur? Ante omnia quidquid vultis vobis ab aliis fieri, hoc aliis facite: quod vobis ab aliis non vultis fieri, nulli alii feceritis. Quam rem si volueritis implere, ab omni peccato potestis vestras animas liberare: quia et qui litteras non novit, istas duas sententias memoriter teneat, et cum Dei adjutorio operibus et potest et debet implere.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
