Latin
267.3.1 to 267.3.27
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 267.3.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
i. Competentes quasi simul petentes. Quid petant. Hodie, fratres charissimi, specialiter ad Competentes humilitatis nostra sermo dirigitur. Et quamvis omnibus etiam lidclibus baptizatis admonitio nostra conveniat, et unusquisque qui de animæ suc salute sollicitudinem gerit, unde proficere possit credimus quod in ista humili suggestione nostra rcperiat; peculiariter tamen cos qui nunc Baptismi sacramenta desiderant, volumus admoncre. Primum ergo Competentes isti, quare hoc nomine vocentur, agnoscant. Competentes dicuntur simul perentes: quomodo consedentes, nihil est aliud, nisi simul sedentes; et colloquentes nihil aliud est, nisi simul loquentes; concurrentes sine dubio non intelliguntur, nisi simul currentes: ita et Competentes non possunt aliud intelligi, nisi simul petentes. Ecce jam quare hoc nomen Competentes habeant, didicerunt: nunc vero isti qui simul petunt, debent scire quid petunt. Quid ergo petunt qui Baptismi sacramenta desiderant? Quid utique, nisi ut qui erant vasa diaboli, mereantur efiici vasa Christi? Totum in nobis spiritualitcr impletur ministeriis Angelorum. i. Ad id obtinendum qui se præparent. Odium dimittant. Injuste possessa restituant. Ideo rogo vos et commoneo, omnes Competentes, et contestor simul et annuntio, ut cum Dei adjutorio in istis diebus usque ad Pascha diligenter perscrutemini conscientias vestras, ne Corte SiL vel unus homo contra quein odium in corde teneatis. Si enim ille qui baptizandus est, iracundiam vel odium in corde reservat, nescio si in eo gratia divina proficiat. Dicturus est enim. Dimitte nobis dcbiti nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Etsi hoc in eo futurum est quod ipse orat; quid superest, nisi ut quomodo ipse dimiserit, sic ei justitia divina dimittat, secundum illud quod Dominus ipse dixit, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37 et 38): ac sic qui non dimiserit, ipse contra se januam divinæ misericordiae claudit, dicendo, Dimitte nobis debita nostra, sicut et noa dimittimus.