Latin
Sermon 267
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 267.5
Unproofread scanNot analysed yet
Susceptorum munus. Et susceptores et suscepti pactum cum Christo ineunt. Si secundum consuetudinem suam Charitas vestra diligenter attendat, agnoscere potestis admonitionem nostram, licet ad Competentes dicta sit, posse tamen omnibus baptizatis fidelibus convenire. Et ideo nos qui jam ante multa tempora in Christo renati sumus, istis qui baptizandi sunt exemplum sancte conversationis in Omnibus praebeamus; ut si nos imitari voluerint, non per latam et spatiosam viam trahantur ad mortem, sed per arctam et angustam pervenire mereantur ad vitam. Et ideo non solum exemplis, sed etiam verbis eos ad omne opus bonum admonere debetis: præcipue tamen qui filios aut filias excipere religioso amore desi. derant, et antequam baptizentur, et posteaquam baptizati fuerint, de castiate, de humilitate, de sobrietate vel pace eos admonere vel docere non desinant, et agnoscant se fidejussores esse ipsorum. Pro ipsis enim respondent quod abrenuntient diabolo, pompis et operibus ejus. Et ideo tam illi qui excipiunt, quain qui excipiuntur, id est, tam patres quam lilii, pactum, quod cum Christo in Baptismi sacramento conscribunt, custodire contendant: nec unquain aliquid de diaboli pompis vel mundi istius luxuriosis oblectationibus concupiscant; ut Deo adjuvante, et illi qui filios suscipiunt, si caste et juste vixerint, et illi qui excipiuntur, si eos imitari voluerint, sicut credimus, pa-' riter ad præmia aeterna perveniant: præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.