# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 268.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/268.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/268.1

I. In mandatis Dei servandis discipulus et doctor æque consentiant. Hæc qui non servat horret vitam. Cum nobis pro officio competat dicere, vobis autem conveniat pro devotione audire; qnid tam necessarium tamque pertinens poterit utrisque contingere, quam ut quod religiose dicitur, et devote auditur, obsequiis competentibus tencatur? Nam si religiosa non tacere, lucrum est, tacere dispendiuin; quanto itaque potiora lucra poterunt provenire, cum operationis effectu monstratur, quidquid magisteriis coelestibus et discitur et tenetur? Par enim causa et dicentem et audientem constringit, ut utriusque pro- Cessio factorum testificatione signetur. Et quamvis dissimile sit doctoris discentisque officium; taimen utriusque par esse debet sanctarum legum obsequium: ut jungantur tactis, qui separantur officiis: copulentur opere, qui diversi sunt nomine; et quos vocabula ab invicem separant, eos observantia præcepturum fideliter ac devote conjungat. Quare sic fit ut utriusque diversus sit actus, sed observantiæ par sit nocessarius in utrisque effectus: ut factorum in ambobus conspiret assensus, quibus diversus est in vocabulis sonus. In doctore enim molesta estcausa, dicere, nec facere; præcipere, nec observare: in discente vero audire velle quod nolit implere; aures quidem auditui accommodare, et ab opere voluntatem avertere. Cæterum qui facit quod docet, et qui quod imperat complet, maximus in cœlestibus sentcutia Domini declaratur (Matth. v, 19). At vero qui quod discit negligit, et qui quod audit contemnit, sa-. lutis reus existit; quia observanda contempsit, et pericula non vitavit. Amat enim mortem, qui vit.e præcepta non servat; et horret vitam, qui peccata morti debita desperata mente frequentat. Ut enim per ob. servantiam lcgis vita acquiritur; ita per contemptum mors a contumacibus invenitur, dicente Domino, Si vis in vitam venire, serva mandata (Id. xix, 17). Ita euim perfectus doctor liber est a discente, quem docuil, ut discipulus contemplor inexcusatus erit, qui facienda didicit, et contempsit. Nam et doctor e contrario gravius affligitur, et obsequentis discipuli exemplo plectimur, qui facienda aliis tradidit, quæipse non fecit; ut nec a discipulis quos docuit potuisset ediscere; ut quibus doctrinae tradidcrat magisterium, ab iisdem factorum mutuaretur exemplum. Ncquc euim perfectio in legum est notitia constitua, cum sit scriptum, Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II. 15). Neque enim, inquam, is reliqiosus et sanctus esi, qui novit legemcessantibus factis; cum expediat facere quam doccre nee facere; quia molestum cst docere, et non facere.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
