# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 269.3.1-18

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 269.3.1 to 269.3.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/269.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/269.3.1

Exhortatio ad tenendam vel custodiendam charitatem. ostendit etiam admonitio ista quod nullus se unquam in veritate poterit excusare quod veram charitatem babere non possit. Aliquas etiam sententias de homUia sancli Augustini, quam de charitate scri sit, prout nobis opportunum visum est, huic sermoni credimus inserendas. i. Charitatis possessio dulcis et acquisitio facilis, quam Christianorum omnium cordibus Spiritus sanctus 'fundit. Charitas insociabilis ea! cum cupiditate. Charitatis dulcedo. Quod vobis veræ charitatis bonum tam frequenter insinuamus, fratres charissimi, illa vel maxime res facit, quia præcipuum ac prculiare ipsius Domini mandatam est, et nihil est quod dulcius haberi, et cum Dei adjutorio facilius vel felicius possit impleri. In animo enim nostro res ngiLur; in quo si aliquid mali non intromittat voluntas, locum invenire nescit iniquilas; et ubi si radix omnium malorum cupiditas non fuerit, radix omnium bonorum charitas deesse non poterit. Prima et singolaris divinai misericordiæ causa est, qnod per Spir itum sanctum ita ipsa charitas diffunditur in cordibus omnium Christianorum (Rom. v, 5 ), ut cam, si velint, possint jugiter custodire, et dulcedine ipsius incessabiliter saliari. Et quia contrariis solent sanari contraria, et nihil ita est adversum vel contrariam charitati, quae fundamentum est omnium bonorum, quam cupiditas, quæ radix est omnium malorum, et istæ duae simul esse nullatenus possunt; quia revero dulcedini non convenitcum amaritudine, ncc luci cum tenebris, nec vitæ cnm morte: quicumque in se radicem cupiditatis dominari cognoscit, imploret Dei adjutorium, ut possit Hoc exstirpare cupiditatem, et plantare charitatem. Hocenim qui fideliter fecerit, omnia Dei praecepta cum gaudio et exsultatione implebit; quia quoties ei aliqua amaritudo saeculi supervenerit, praevalere eam in illo charitatis dulcedo penitus non permittet, et sic ei vera charitas insinuat dulcedinem omnium bonorum coelestium, at eum patienter faciat tolerare amaritudinem terrenorum.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
