Latin
269.3.19 to 269.3.39
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 269.3.19-39
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda causa esti quia lam levis est sarcina charitatis, ut non premere sed levare consueverit. Qui enim illam, quomodo a Christo accepit cum ipsius adjutorio servare voluerit nec pedibus currendo nec manibus operando fatigationem sentire, nec in humeros suos aliquas graves sarcinas portando poterit laborare: quia et quamdiu se in aliquibus duris operibus pro amore charitatis exercet, dulcedo amoris ipsius eum laborare non sinil; quia quidquid non amanti grave est, amanti suave ac leve est. i. Studia et opera illius. Teneat ergo unusquisque bonam voluntatem, et omnes homines sicut se insum diligat; et quod sibi ab aliis fieri optat, hoc aliis fieri velit. Pro bonis oret, ut a Domino custodiantur; pro mediocribus, ut meliores fiant; pro malis, nt cito se corrigam: et in omnibus peccatoribus vitia potius quam ipsos homines odio habeat; et ad vicem bonorum medicorum, morbum oderit, non ægrotum. Nam qui in peccatoribus vel in quibuscumque inimicis suis magis ipsos quam vitia eorum odio habet, aut in præsenti eos desiderat puniri, aut in futuro aeterno incendio concremari. Quæ res quam exsecranda et abomanabilis sit, evidenter sancta Charitas vestra cognoscit. Boni vero christiani omnes inimicos suos magis corrigi quam perirc desiderant, ct pro ineffabili boiutate student nec illis nec aliis maledicere propter illud quod scriptum est, Neque maledici regnurn uei possidebunt (I Cor. VI, 10): nunquam jurare; quia scriptum est Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet de domo illius plaqa (Eccli. XXIII, 12). Quod autem dicit de domo illius hon discedere plagam, non de domo terrena, sed de anima ejus intelligendum cst, quæ templum est Dei. Studeat etiam nonquam mentiri; quia scriptum est, Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11): et Perdea eoa qui loquuntur mendacium (Psal.