# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 269.3.40-60

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 269.3.40 to 269.3.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/269.3.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/269.3.40

v, 7). Justitam tenere contendat propter illud, Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore I Psal cv, 3). Castitatem tenere toto corde festinet; quia castitas Augclis facit consimiles. Hæc ergo omnia quæ suggessi, et brevia sunt, ut possint memoriter teneri; et tam suavia vel dulcia, ut debeant Deo auxiliante operibus adimpleri. Ab his excusatio nulla eat. In charitate omnia bona. Ecce in his omnibus veræ ac perfectæ cliaritatis opcribus, sicut jam dictum est, nihil aut manibus aut pedibus agitur, ut se aliquis per impossibilitatem aut infirmitatem excusare conetur. Cum enim et cupiditas omni amaritudine amarior, et charitas omni dulcedine dulcior sit; quare durum et aspe: um jugum avaritiae cum tantis periculis ac laboribus homines portare volunt. et dulce onus Christ et suave jugum tra ipsius de cervicibus suis excuntiunt? Contra ista quæ Charitati vestræsuggessi, nullus qualcmcumque vel verisimilem poterit excusationem prætendere, ut se dicat ea non posse perficere. Non enimci dicitur, Jejuna plus quam potes, vigila plus quam prævales, nec boc ei imponitur ut a vino vel a earnibus abstineat, si hoc infirmitas corporis sui non tulerat. Et si forte non praevalet esse perfectus, non cogitur vendere omnia sua et dare pauperibus. Et si virgo esse non Potest, non ad hoc premitur ut uxorem non permittatur accipere. In his enim omnibus quæ ad corporis fatigationem pertinent, nullus omnibus Christianorum invitus cogitur: sed qui potest implere, Deo agat; qui vero non potest implere, cbaritatem veram teneat, et in ipsa habebit omnia:quia sine istis bonis operibus, quæ supra commemorata sunt, charitas sufficit sibi; illa vero bona opera sine charitate prodesse omnino non po. terunt. Hoctotmideo iterumatque iterum dico vobis, fratres charissimi, ut plenius possitis agnoscere quia nullus se poterit excusare, quod Dei præcepta non possit implore: quia quando se de illis in quibus corpus laborat excusare tentaverit, ab ilUs quæ in animi virtute consistunt, et præcipue a charitate, in qua continentur omnia bona, nihil poterit prætendere, quod jam non possit Deo auxiliante perficere.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
