Latin
270.1.23 to 270.1.39
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 270.1.23-39
Unproofread scanNot analysed yet
quod reliquum est, da Christo. Para te audire, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobia paratum eat ab initio mundi: esurivi enim, et dedistis milii manducare (Matth. xxv, 34, 35). Forte contemnebas nescio quem pauperem aut egenum: noli contemnere Christum in coelo sedentem, in terra egentem; veniet cum retributione, et vita æterna, et igno aterno. Hoc ergo cogitans potes cnm aliqua spe etiam dives esse. Si autem adhuc vis fieri dives, et non solum ea qu. e superflua tihi jicent, non vis erogare indigentibus, sed etiam augere vis patrimonium tuum; forte et de rapinis aliquam spem habes. Nisi furte hoc dicas: Scit Deus quia non de rapinis volo augere pa- Irimonium meum. Uude vis augere? Emendo. Innocens tibi videris, quia emendo vis augere? Rapina non es malus, sed voto malus es. Si quis tibi dicat, Vende res tuas; exhorrescis, expavescis, maledictum putas. Cum ergo emere cupis, nonne hoc optas, ut res suas alii vendant? Nam quomodo poneris emere, si alius non compulsus luerit venundare?