# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 270.1.23-39

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 270.1.23 to 270.1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/270.1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/270.1.23

quod reliquum est, da Christo. Para te audire, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobia paratum eat ab initio mundi: esurivi enim, et dedistis milii manducare (Matth. xxv, 34, 35). Forte contemnebas nescio quem pauperem aut egenum: noli contemnere Christum in coelo sedentem, in terra egentem; veniet cum retributione, et vita æterna, et igno aterno. Hoc ergo cogitans potes cnm aliqua spe etiam dives esse. Si autem adhuc vis fieri dives, et non solum ea qu.e superflua tihi jicent, non vis erogare indigentibus, sed etiam augere vis patrimonium tuum; forte et de rapinis aliquam spem habes. Nisi furte hoc dicas: Scit Deus quia non de rapinis volo augere pa- Irimonium meum. Uude vis augere? Emendo. Innocens tibi videris, quia emendo vis augere? Rapina non es malus, sed voto malus es. Si quis tibi dicat, Vende res tuas; exhorrescis, expavescis, maledictum putas. Cum ergo emere cupis, nonne hoc optas, ut res suas alii vendant? Nam quomodo poneris emere, si alius non compulsus luerit venundare?

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
