# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 271.4.49-76

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 271.4.49 to 271.4.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/271.4.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/271.4.49

Videtis neri posse ut inunicus qui crat hodie, sit non solum anticus et frater in gratia, sed etiam praecedat et melior fiat. Orationis fructus mors inimici. Homo et peccator duo sunt. Ergo, fratres mei, christiani illi omnes 'uos persequebatur Saulus, putatis quia non rugabant? Utique, si noverant Christum, si chrisliani erant, si noverant ipsum Dominum Jesum pro impiis mortuum. Non enim mortuus est pro fidelibus; sed mortuus est ut faceret fideles. Rogo vos, fratres, diligenter, attendite, Dominus et Salvator noster, qui mortem suam praestitit infidclibus, quale sit illud quod servat fidelibus? Et hoc considerate, quia quos persequebatur Paulus apostolus, bene noverant misericordiam Dui, et sciebant quod Saulus ille per.. secutor poterat fieri prsedicator: ct idco oraverunt pro illo, ct exauditi sunt. Ille persequebatur; sed illi vicerunt. Illi eum magis occiderunt et interfecerunt rogando pro eo. Quomodo? Ecce una voce proslratus est Mrsecutor. Surrexit enim jam non persecutur, sed prædicator: qui ergo persequebatur mortuus est. Quære persecutorem, et non invenies jam; quia surrexit. Ergo illi potius occiderunt cum orando, quam ille persequendo. Et vos ergo, fratres, sic orate pro inimicis vestris, ut occidat eos Deus: id est ut eorum malitiam, quæ vobis inimicatur, accidate Sic enim non occidit quod creavit, sed quod ipsi tibi fecerunt. Homo enim et peccator, duo nomina sunt. In ipsis duobus nominibus quære quid fecerit Deus, quære quid suaserit diabolus. Homo a Deo factus cst: peccatum, suadente diabolo, ab homine factum est. Quis horum duorum te persequitur? Si enim tu bene vivis, non te persequitur, nisi qai malus est: non ergo homo, sed peccator te insequitur. Roga pro homine, ut exstinguat Deus peccatorem. Cum enim mortuus fuerit peccator, nihil tibi adversabitur; imo consolabitur vivens, qui te in peccatis mortuus persequebatur.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
