# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 272.6

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/272.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/272.6

Jerusalem cætestis: de pace muros habet, pacem noM tenenti impervios. Et illud, fratres charissimi, cum grandi tremore considerare debemus, quod in Psalmo terribiliter Spiritus sanctus dixit. Cuin enim illam cælestem Jerusalem, id est, congregationem omnium sanctorum, quæ cum Christo est regnatura, ad laudandum Dominum provocaret; cum dixisset, Lauda, Jerusalem, Dominum, addidit, Qui posuit fines tuos pacem (Psal. CXLVII, 12, 14). Ergo, ut ipsi videlis, Jerusalem illa cœlestis muros de pace habet constructos. Qui enitn talem pacem et talem charitatem habet ut omnes diligat, et pro bonis orai ut meliores linit pro inalis supplicat ut cito se corrigant; de qua parte voluerit intrare, illius coelestis Jerusalem portas apertas merebitur invenire. Qui autem non vult habere talem charitatem, quatem et Christus præcepit, ct Apostolus docuil, ex omni parte Jerusalem portas clausas inveniet. Et quia oleum charitatis habe re noluit clausis januis sponsi, cum illis fatuis virginibns illam metuendam audiet vocem: Amen dico vobis, nescio vos unde sitis (Matth. xxv, 12). Quomodo enim illis quinque virginibus, quæ charitatis oleum habuerunt illa colestis Jerusalem aperiet januas suas, ut intrent in gaudium Domini sui: sic illis e contrario qui sine charitate veniunt, claudet, et alterna a se separatione repellet; et implebitur illud quod in Psalmo dicitur de Jcrusalcm, Quoniam, in'luit, confortavit seras portarum tuarum (Psal. CXLVII, 13). Clausis portis et confirmatis seris, nunquam exiet amicus, nunquam intrare poterit inimicus: quia quomodo justus nunquam est cxiturus a gloria, ita ct peccatur nunquam poterit liberari a poena.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
