# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 272.7

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/272.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/272.7

Nihil nos a charitate separet. Et ideo, si volumus tu ab istis malis nos dignetur divina pietas liberare, ut feliciter in illam cœlestem Jerusalem mereamur intrare, totis viribus laboremus ut in nobis impleatur illud quod Apostulus dixit, Quis nos srparabil a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an famesy an periculum? an gladius? et illud, Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque potestates, neque altitudo, neque profundum, neque instantia, neque futura, neque creatura aliqua poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35, 38, 39). Ecce sicut audistis, beatum Apostolum et apostolicos viros tanta ac tam terribilia a charitate Dei separare non poterant. Uude nimis dolendum est, quod cum illi a charitate Dei nec tormentis poterant separari, nos interdum otiosis fabulis separemur, et nonnunquam propter parvissimum convicium et cujuscumque miseri hominis detractionem ita derelinquimus charitatem1 ut cum co non solum multis diebus, sed etiam mensibus fortassis et annis nec loquamur, nec ad convivium venire velimus: ct non attendimus quia dum nos invicem odio habemus, ita muros civitatis Jcrusalem contra nos claudimus, ut nullus nobis aditus remaneat, per quem intrare possimus. Kt quia civitas illa habitatorem Deum habet, et dicente Joanne evangelista, Deus charitas est ( I Joan. IV, 16 ); filii cliaritatem habere noluent, qua fronte vcl qua con. a ientia ad Dominum, qui est charitas, præsumet a ccedere? 8Nullus excusuri potest, quod charitatem non teneat. Hæc omnia, fratres charissimi, dum vobis paterna pietate frequenter insinuo, absolvo apud Deum conscientiam meam. Kl quia nullus unquam erit, qui se inveritate excusare valeat, qucd veram pacem et ve- I ain charitatem tenere non possit; lotis viribus misevuordiam Dei deprecemur, ut nobis illam charitatem, sine qua nullus unquam Deum videbit, insinuare et.tonare dignetur, ut nullis ncc tormentis, nec damnis aC persecutionibus ab Illius dilectione vel dulcedine separemur. Si jubens, j am non est opus ut prolixiori vos sermone diutius fatigemus:et ideo jain ista quæ ad præsens dicta sunt, vestræ Charitati sulficiants, ut hæc Deo placita, quæ accepistis, sanctis cogitationibus velut munda animalia assidue ruminciis, et qualiter ea cum Dei adjutorio possitis adimplere, in vestris animis definiatis. Ea quæ sequuntur de amore inimicorum, aut die crastina, aut certe die dominico absque aliqua lassitudine corporis opportunius audietis; præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
